

Epistola ad Galatas*
Caput 2: Versus 4
Subintroductos.A Judaeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quae libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem praedicationis suae conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judaeorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.